- VITA
- VITAinter nomina S. Cenae, apud Scriptores Ecclesiasticos occurrentia. Augustin. de remiss. peccator. contra Pelagium, l. 1. c. 24. optime Punici Christiani, Baptismum ipsum nihil aliud, quam Salutem. et sacramentum corporis Christi nihil aliud, quaem Vitam, vocant. Ex mox, quid aliud etiam, qui sacramentum mensae Dominicae Vitam vocant, nisi quod dictum est, Ego sum panis vitae? E quibus verbis colligimus, fuisse hanc nomenclaturam topicam, Punicis seu Afris Christianis propriam: Sicut et aliae quaedam similes, doctis potius, usurpatae, quam in communem Ecclesiae usum receptae. occurrunt. Casaubon. Exercit. 16. ad Annal. Eccles. Baronii, num. 54. Nempe symbolum est S. Cena divinitus, institutum corporis et sanguinis Domini, qui proprie Vita est, sicut idem Veritas et Via, Ioannis c. 14. v. 6. Eandem ob rationem et Baptismum invenias in scriptis Antiquorum Vitam appellari, ut, quum ait Paschasius, l. de Corp. et Sang. Domini, de iis, qui statim post acceptum Baptismum obierunt, In nullo post perceptam vitam declinârunt a via. Ubi Vita est Baptismus, aut ipse Christus, quem induunt, qui lavacrô regenerationis tinguntur, Gal. c. 3. v. 27. Ideo subicit Paschasius. Sed permanserunt in Vita, qui Christus est, Casaubonus ibid. Vide et Io. Casp. Suicerum, Thes. Eccl. voce Ζωή. De Vita vero Communi, seu κοινοβίῳ tum veterum Pythagoraeorum, tum inter Christianos Ascetarum, supra voce Coenobium, alibique: uti de Vitam producendi morte alterius ratione Veterum seu opinione potius, voce Fata etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.